×
Tradução Corrigir

Christus Natus Est Nobis

Católicas

Christus natus est nobis
Venite adoremus

Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro
praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei

Christus natus est nobis

Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos
quoniam non repellet Dominus plebem suam
quia in manu eius sunt omnes fines terrae
et altitudines montium ipse conspicit

Venite adoremus

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud
et aridam fundaverunt manus eius
venite, adoremus, et procidamus ante Deum
ploremus coram Domino, qui fecit nos
quia ipse est Dominus Deus noster
nos autem populus eius, et oves pascuae eius

Christus natus est nobis

Hodie, si vocem eius audieritis
nolite obdurare corda vestra
sicut in exacerbatione secundum
diem tentationis in deserto
ubi tentaverunt me patres vestri
probaverunt et viderunt opera mea

Venite adoremus

Quadraginta annis proximus fui
generationi huic
et dixi: Semper hi errant corde
ipsi vero non cognoverunt vias meas
quibus iuravi in ira mea
Si introibunt in requiem meam

Christus natus est nobis

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio, et nunc, et semper
et in saecula saeculorum. Amen

Christus natus est nobis






Mais tocadas

Ouvir Católicas Ouvir